- PACIUS Julius
- PACIUS JuliusVicentinus, Berigae cognomen tulit a vico Vicentiae vicino. Arithmeticae libellum conscripsit iam anno aetat. 13. Iuri inde animô applicitô, Genevam venit, ubi Philosophiam Studiosos docuit privatim, donec editis ingenii monumentis publicô docendi munere ornaretur. Inde Heidelbergae Organum Aristotelis interpretatus: hinc in Pannoniam accitus, Ius Civile ibi explicuit. Sedani dein. Nemausi, Monspelii, Valentiae, Patavii, eôdem munere cum gloria functus, Eques D. Marci a Senatu veneto creatus, et fil. eius Iacobus, in Professorum Iuris numerum adoptatus est. Sed ob valetudinem, Valentiam reversus, ibi 1000. coronatorum stipendiô ad vitae finem docuit exstinctus A. C. 1635. aetat. 85. Pater IV. Filiorum, omnium I. U. Doctorum, e quibus Paulus summô splendore familiam sustinuit. Frater Fabii, trienniô maioris, Medici per Italiam celebris, et IV. itidem filiorum, omnium eruditione quoque inclitorum, parentis. Scripsit quam plurima enumerata Paul. Frehero in Theatro Viror. eruditione claror. ubi etiam insigne Epigramma habes, quô ipse Vitae suae cursum Pacius descripsit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.